- THEODORUS et TELADEUS
- THEODORUS et TELADEUSfratres Samii sculptores celeberrimi, quorum alter in Samo Pythii Apollinis signum incepit, alret Ephesi eôdem tempore ex alio saxo absolvit; quibus simul compositis ita convenit, ut unum corpus ab uno artifice, et ex uno lapide sculptum videretur. De hoc Diodoro Diogenes testatur, quod non solum sculpto, sed etiam architsctus fuerit, unusque consuluerit subiciendos esse carbones fundamentis ephesii templin. Nam cum humidus esset locus, omissâ ligni naturâ, soliditatem accepit humor immobilem. Idem primus ferrum fundere docuit, statuamque ferream fecit. Pausan. l. 3. 8. et 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.